WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 15 aprilis A.D. 2025
Hebdomada sancta
Feria tertia

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.

Palmæ et olívæ súrculos
cœtus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.

Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.

Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius, cum dilexísset suos, in finem diléxit eos.

Psalmus 118, 49-56
VII (Zain)

Memor esto verbi tui servo tuo, *
in quo mihi spem dedísti.
Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
quia elóquium tuum vivificávit me.
Supérbi derisérunt me veheménter; *
a lege autem tua non declinávi.
Memor fui iudiciórum tuórum a sæculo, Dómine, *
et consolátus sum.
Indignátio ténuit me *
propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.
Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
in loco peregrinatiónis meæ.
Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
et custódiam legem tuam.
Hoc factum est mihi, *
quia mandáta tua servávi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 52
Impiorum stultitia
Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom 3, 23)

Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus". †
Corrúpti sunt, et abominatiónes operáti sunt; *
non est qui fáciat bonum.
Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum.
Omnes declinavérunt, simul corrúpti facti sunt; *
non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, *
qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
Deum non invocavérunt; *
illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui te obsidébant, *
confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 53, 1-6. 8-9
Imploratio auxilii
Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur (Cassiodorus)

Deus, in nómine tuo salvum me fac, *
et in virtúte tua iúdica me.
Deus, exáudi oratiónem meam, *
áuribus pércipe verba oris mei.
Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
et fortes quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
Ecce enim Deus ádiuvat me, *
et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Voluntárie sacrificábo tibi, *
confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;
quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
et super inimícos meos despéxit óculus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius, cum dilexísset suos, in finem diléxit eos.


1 Cor 1, 18-19

Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est; his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Scríptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo.

V. Oblátus est, quia ipse vóluit.
R. Et non apéruit os suum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)