V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
1 Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.
2 Palmæ et olívæ súrculos
ctus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.
3 Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.
4 Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.
5 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.
Psalmus 118, 49-56
VII (Zain)
Memor esto verbi tui servo tuo, *
in quo mihi spem dedísti.
Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
quia elóquium tuum vivificávit me.
Supérbi derisérunt me veheménter; *
a lege autem tua non declinávi.
Memor fui iudiciórum tuórum a sæculo, Dómine, *
et consolátus sum.
Indignátio ténuit me *
propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.
Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
in loco peregrinatiónis meæ.
Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
et custódiam legem tuam.
Hoc factum est mihi, *
quia mandáta tua servávi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 52
Impiorum stultitia
Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom 3, 23)
Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus".
Corrúpti sunt, et abominatiónes operáti sunt; *
non est qui fáciat bonum.
Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum.
Omnes declinavérunt, simul corrúpti facti sunt; *
non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, *
qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
Deum non invocavérunt; *
illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui te obsidébant, *
confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutáre Israel?
Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 53, 1-6. 8-9
Imploratio auxilii
Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur (Cassiodorus)
Deus, in nómine tuo salvum me fac, *
et in virtúte tua iúdica me.
Deus, exáudi oratiónem meam, *
áuribus pércipe verba oris mei.
Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me,
et fortes quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
Ecce enim Deus ádiuvat me, *
et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Voluntárie sacrificábo tibi, *
confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;
quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
et super inimícos meos despéxit óculus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.