Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!
2 Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!
3 Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.
4 Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.
5 Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
Ant. 1
Discérne causam meam, Dómine; ab hómine iníquo et dolóso érue me.
Psalmus 42
Desiderium templi
Ego lux in mundum veni (Io 12, 46)
Iúdica me, Deus,
et discérne causam meam de gente non sancta; *
ab hómine iníquo et dolóso érue me.
Quia tu es Deus refúgii mei;
quare me reppulísti, *
et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *
ipsa me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
Et introíbo ad altáre Dei,
ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *
Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus.
Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Discérne causam meam, Dómine; ab hómine iníquo et dolóso érue me.
Ant. 2
Iudicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ, Dómine Deus meus.
Canticum (Is 38, 10-14. 17-20)
Moribundi angores, sanati lætitia
Ego sum vivus et fui mortuus... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18)
Ego dixi: "In dimídio diérum meórum *
vadam ad portas ínferi";
quæsívi resíduum annórum meórum. *
Dixi: "Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,
aspíciam hóminem ultra *
et habitatórem quiétis".
Generátio mea abláta est et convolúta est a me *
quasi tabernáculum pastórum;
præcísa est velut a texénte vita mea:
dum adhuc ordírer, succídit me. *
De mane usque ad vésperam fínies me.
Sperábam usque ad mane,
quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea; *
de mane usque ad vésperam fínies me.
Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, *
meditábor ut colúmba;
aítenuáti sunt óculi mei, *
suspiciéntes in excélsum.
Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; *
proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
Quia non inférnus confitébitur tibi,
neque mors laudábit te, *
non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
Dómine, salvum me fac,
et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Iudicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ, Dómine Deus meus.
Ant. 3
Iustificábit iustus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit.
Psalmus 64
Sollemnis gratiarum actio
In Sion intellege cælicam civitatem (Origenes)
Te decet hymnus, Deus, in Sion; *
et tibi reddétur votum in Ierúsalem.
Qui audis oratiónem, *
ad te omnis caro véniet propter iniquitátem.
Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, *
tu propitiáberis eis.
Beátus quem elegísti et assumpsísti, *
inhabitábit in átriis tuis.
Replébimur bonis domus tuæ, *
sanctitáte templi tui.
Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, *
spes ómnium fínium terræ et maris longínqui.
Firmans montes in virtúte tua, *
accínctus poténtia.
Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius *
et tumúltum populórum.
Et timébunt qui hábitant términos terræ a signis tuis; *
éxitus oriéntis et occidéntis delectábis.
Visitásti terram, et inebriásti eam; *
multiplicásti locupletáre eam.
Flumen Dei replétum est aquis;
parásti fruménta illórum, *
quóniam ita parásti eam.
Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; *
ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius.
Coronásti annum benignitáte tua, *
et vestígia tua stillábunt pinguédinem.
Stillábunt páscua desérti, *
et exsultatióne colles accingéntur.
Indúta sunt óvibus prata,
et valles abundábunt fruménto; *
clamábunt, étenim hymnum dicent.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Iustificábit iustus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit.