V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
1 Per crucem, Christe, quæsumus,
ad vitæ transfer præmium
quos ligni fixus stípite
dignátus es redímere.
2 Tuæ legis artículus
vetus cassat chirógraphum;
antiqua perit sérvitus,
vera libértas rédditur.
3 Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. In pace factus est locus eius, et in Sion habitátio eius.
Psalmus 26
In periculis fiducia
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3)
Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
quem timébo?
Dóminus protéctor vitæ meæ, *
a quo trepidábo?
Dum apprópiant super me nocéntes, *
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei, *
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
Si consístant advérsum me castra, *
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me prlium, *
in hoc ego sperábo.
Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini, *
et vísitem templum eius.
Quóniam occultábit me in tentório suo, in die malórum.
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
in petra exaltábit me.
Et nunc exaltátur caput meum *
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis *
cantábo et psalmum dicam Dómino.
Exáudi, Dómine, vocem meam qua clamávi, *
miserére mei et exáudi me.
De te dixit cor meum:
"Exquírite fáciem eius"; *
fáciem tuam, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me, *
ne declínes in ira a servo tuo.
Adiútor meus es tu, ne me reícias, *
neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *
Dóminus autem assúmpsit me.
Osténde mihi, Dómine, viam tuam, *
et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me;
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, *
et qui violéntiam spirant.
Credo vidére bona Dómini *
in terra vivéntium.
Dóminum, viríliter age, *
et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 29
Gratiarum actio pro liberatione a morte
Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit (Cassiodorus)
Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, *
nec delectásti inimícos meos super me.
Dómine Deus meus, clamávi ad te, *
et sanásti me.
Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, *
vivificásti me, ut non descénderem in lacum.
Psállite Dómino, sancti eius, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Quóniam ad moméntum indignátio eius, *
et per vitam volúntas eius.
Ad vésperum demorátur fletus, *
ad matutínum lætítia.
Ego autem dixi in securitáte mea: *
"Non movébor in ætérnum".
Dómine, in voluntáte tua *
præstitísti monti meo virtútem;
avertísti fáciern tuam a me, *
et factus sum conturbátus.
Ad te, Dómine, clamábam, *
et ad Deum meum deprecábar.
Quæ utílitas in sánguine meo, *
dum descéndo in corruptiónem?
Numquid confitébitur tibi pulvis, *
aut annuntiábit veritátem tuam?
Audi, Dómine, et miserére mei, *
Dómine, esto mihi adiútor.
Convertísti planctum meum in choros mihi, *
conscidísti saccum meum, et accinxísti me lætítia,
ut cantet tibi glória mea, et non táceat. *
Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 75
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli (Mt 24, 30)
Notus in Iudæa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, a móntibus direptiónis; *
spoliáti sunt poténtes corde.
Dormiérunt somnum suum, *
et defecérunt omnes viri fortes mánibus suis.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt currus et equi.
Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro, *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. In pace factus est locus eius, et in Sion habitátio eius.