Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Tibi, Redémptor ómnium,
hymnum defléntes cánimus;
ignósce nobis, Dómine,
ignósce confiténtibus.
2 Qui vires hostis véteris
per crucem mortis cónteris,
qua nos vexíllum fídei
fronte signáti, férimus,
3 Illum a nobis iúgiter
repéllere dignáveris,
ne possit umquam lædere
redémptos tuo sánguine.
4 Qui propter nos ad ínferos,
descéndere dignátus es,
ut mortis debitóribus
vitæ donáres múnera,
5 Tu es qui certo témpore
datúrus finem saéculo,
iustus cunctórum mérita
remunerátor státues.
6 Te ergo, Christe, quæsumus,
ut nostra cures vúlnera,
qui es cum Patre et Spíritu
laudándus in perpétuum. Amen.
Ant. 1
Plangent eum quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.
Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)
Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas,
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua,
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus;
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Plangent eum quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.
Ant. 2
A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.
Canticum (Is 38, 10-14. 17-20)
Moribundi angores, sanati lætitia
Ego sum vivus et fui mortuus... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18)
Ego dixi: "In dimídio diérum meórum *
vadam ad portas ínferi";
quæsívi resíduum annórum meórum. *
Dixi: "Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,
aspíciam hóminem ultra *
et habitatórem quiétis".
Generátio mea abláta est et convolúta est a me *
quasi tabernáculum pastórum;
præcísa est velut a texénte vita mea:
dum adhuc ordírer, succídit me. *
De mane usque ad vésperam fínies me.
Sperábam usque ad mane,
quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea; *
de mane usque ad vésperam fínies me.
Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, *
meditábor ut colúmba;
aítenuáti sunt óculi mei, *
suspiciéntes in excélsum.
Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; *
proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
Quia non inférnus confitébitur tibi,
neque mors laudábit te, *
non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
Dómine, salvum me fac,
et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.
Ant. 3
Ego fui mórtuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.
Psalmus 150
Laudate Dominum
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius)
Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
laudáte eum in cýmbalis benesonántibus,
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ego fui mórtuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.