V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.
2 Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.
3 Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.
4 Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, allelúia.
Psalmus 118, 9-16
II (Beth)
In quo mundábit adulescéntior viam suam? *
In custodiéndo sermónes tuos.
In toto corde meo exquisívi te, *
ne erráre me fácias a præcéptis tuis.
In corde meo abscóndi elóquia tua, *
ut non peccem tibi.
Benedíctus es, Dómine; *
doce me iustificatiónes tuas.
In lábiis meis *
numerávi ómnia iudícia oris tui.
In via testimoniórum tuórum delectátus sum, *
sicut in ómnibus divítiis.
In mandátis tuis exercébor, *
et considerábo vias tuas.
In iustificatiónibus tuis delectábor, *
non oblivíscar sermónem tuum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 27, 1-3. 6-9
Supplicatio et gratiarum actio
Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me (Io 11, 41)
Ad te, Dómine, clamábo; *
Deus meus, ne síleas a me.
Nequándo táceas a me, *
et assimilábor descendéntibus in lacum.
Exáudi vocem deprecatiónis meæ, dum clamo ad te, *
dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ne simul trahas me cum peccatóribus, *
et cum operántibus iniquitátem.
Qui loquúntur pacem cum próximo suo, *
mala autem in córdibus eórum.
Benedíctus Dóminus,
quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ; *
Dóminus adiútor meus et protéctor meus,
in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum,
et exsultávit cor meum, *
et in cántico meo confitébor ei.
Dóminus fortitúdo plebi suæ, *
et refúgium salvatiónum christi sui est.
Salvum fac pópulum tuum, et bénedic hereditáti tuæ, *
et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)
Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea:
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, allelúia.