WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 25 maii A.D. 2025
Hebdomada II psalterii
DOMINICA VI PASCHÆ

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili,
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.

Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11)

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicant nunc qui timent Dóminum, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
Dóminus mecum, *
non timébo quid fáciat mihi homo.
Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos.
Bonum et confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in hómine.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in princípibus.
Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdedérunt me sicut apes, †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum.
Déxtera Dómini fecit virtútem, †
déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem.
Non móriar, sed vivam, *
et narrábo ópera Dómini.
Castígans castigávit me Dóminus, *
et morti non trádidit me.
Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino;
hæc porta Dómini, *
iusti intrábunt in eam.
Confitébor tibi, quóniam exaudísti me, *
et factus es mihi in salútem.
Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud, *
et est mirábile in óculis nostris.
Hæc est dies quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea.
O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini.
Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis, usque ad córnua altáris.
Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.

Ant. 2 Benedíctus es in firmaménto cæli, et laudábilis, Deus noster, allelúia.

Canticum (Dan 3, 52-57)
Omnis creatura laudet Dominum
Creator... est benedictus in sæcula (Rom 1, 25)

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et superexaltátus in sæcula;
et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum, *
et et superlaudábile et superexaltátum in sæcula.
Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ, *
et superlaudábilis et supergloriósus in sæcula.
Benedíctus es in throno regni tui, *
et superlaudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
sedens super chérubim, *
et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli, *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedíctus es in firmaménto cæli, et laudábilis, Deus noster, allelúia.

Ant. 3 Adoráte Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius)

Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adoráte Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, allelúia.


Act 10, 40-43

Deus suscitávit Iesum tértia die et dedit eum maniféstum fíeri non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo, postquam resurréxit a mórtuis. Et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári quia ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum. Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes qui credunt in eum.



V.  Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
R.  Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, / Allelúia, allelúia.
V.  Qui surrexísti a mórtuis.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 68-79

Ant. Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia quæ dixi vobis, allelúia.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia quæ dixi vobis, allelúia.



Deum Patrem omnipoténtem, qui Iesum, príncipem et salvatórem nostrum, suscitávit, invocémus clamántes:
Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.

Pater sancte, qui Iesum, diléctum tuum, de ténebris mortis ad lumen glóriæ tuæ transíre fecísti,
- da nobis in admirábile lumen tuum veníre.
Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.

Qui nos salvásti per fidem,
- in fide baptísmatis nostri fac ut hódie vivámus.
Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.

Tu, qui mandas ut quæ sursum sunt quærámus, ubi Christus est in déxtera tua sedens,
- serva nos a peccáti blandítiis.
Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.

Vita nostra, in te abscóndita cum Christo, lúceat in mundo,
- ut cælum novum et terra nova prænuntiéntur.
Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Fac nos, omnípotens Deus, hos lætitiæ dies, quos in honórem Dómini resurgéntis exséquimur, afféctu sédulo celebráre, ut, quod recordatióne percúrrimus, semper in ópere teneámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)