V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.
1 Iesu, redémptor sæculi,
Verbum Patris altíssimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuórum pérvigil:
2 Tu fabricátor ómnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.
3 Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine.
4 Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.
5 Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 142, 1-11
In angustiis oratio
Non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi (Gal 2, 16)
Dómine, exáudi oratiónem meam,
áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
exáudi me in tua iustítia.
Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam,
contrívit in terra vitam meam, *
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sæculo.
Et anxiátus est in me spíritus meus, *
in médio mei obríguit cor meum.
Memor fui diérum antiquórum,
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
in factis mánuum tuárum recogitábam.
Expándi manus meas ad te, *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Dómine; *
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me, *
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam in qua ámbulem, *
quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis, *
Dómine, ad te confúgi.
Doce me fácere beneplácitum tuum, *
quia Deus meus es tu. *
Spíritus tuus bonus dedúcat me in terram rectam; *
propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me;
in iustítia tua *
edúces de tribulatióne ánimam meam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Allelúia, allelúia, allelúia.