V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.
2 Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.
3 Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cpére Christi grátia.
4 Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Psalmus 118, 81-88
XI (Caph)
Defécit in salutáre tuum ánima mea, *
et in verbum tuum supersperávi.
Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, *
dicéntes: "Quando consoláberis me?"
Quia factus sum sicut uter in fumo; *
iustificatiónes tuas non sum oblítus.
Quot sunt dies servi tui? *
Quando fácies de persequéntibus me iudícium?
Fodérunt mihi fóveas supérbi, *
qui non sunt secúndum legem tuam.
Omnia præcépta tua véritas; *
dolóse persecúti sunt me: ádiuva me.
Paulo minus consummavérunt me in terra, *
ego autem non derelíqui mandáta tua.
Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, *
et custódiam testimónia oris tui.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 60
Exsulis oratio
Oratio iusti æterna sperantis (S. Hilarius)
Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
inténde oratióni meæ.
A fínibus terræ ad te clamávi;
dum anxiarétur cor meum, *
in petram inaccéssam mihi deduc me.
Quia factus es spes mea, *
turris fortitúdinis a fácie inimíci.
Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula, *
prótegar in velaménto alárum tuárum.
Quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
dedísti hereditátem timéntium nomen tuum.
Dies super dies regis adícies, *
annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
misericórdia et véritas servent eum.
Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi, *
ut reddam vota mea de die in diem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)
Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas,
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua,
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus;
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.