V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
1 Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.
2 Palmæ et olívæ súrculos
ctus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.
3 Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.
4 Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.
5 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.
Psalmus 118, 65-72
IX (Teth)
Bonitátem fécisti cum servo tuo, Dómine, *
secúndum verbum tuum.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, *
quia præcéptis tuis crédidi.
Priúsquam humiliárer ego errávi; *
nunc autem elóquium tuum custódiam.
Bonus es tu et benefáciens, *
doce me iustiíicatiónes tuas.
Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, *
ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua.
Incrassátum est sicut adeps cor eórum, *
ego vero in lege tua delectátus sum.
Bonum mihi quia humiliátus sum, *
ut discam iustificatiónes tuas.
Bonum mihi lex oris tui, *
super mília auri et argénti.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 55, 2-7b. 9-14
Fiducia in Domini verbo collocata
Christus in passione monstratur (S. Hieronymus)
Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, *
tota die impúgnans oppréssit me.
Conculcavérunt me inimíci mei tota die, *
quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime.
In quacúmque die timébo, *
ego in te sperábo.
In Deo, cuius laudábo sermónem,
in Deo sperávi; *
non timébo: quid fáciet mihi caro?
Tota die rem meam perturbábant, *
advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
Concitábant iúrgia, insidiabántur, *
ipsi calcáneum meum observábant.
Peregrinatiónes meas tu numerásti:
pone lácrimas meas in utre tuo; *
nonne in supputatióne tua?
Tunc converténtur inimíci mei retrórsum,
in quacúmque die invocávero: *
ecce cognóvi quóniam Deus meus es.
In Deo, cuius laudábo sermónem, *
in Dómino, cuius laudábo sermónem,
in Deo sperávi, *
non timébo: quid fáciet mihi homo?
Super me sunt, Deus, vota tua; *
reddam laudatiónes tibi;
ánimam meam de morte,
et pedes meos de lapsu, *
ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 56
In afflictione oratio matutina
Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus)
Miserére mei, Deus, miserére mei, *
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
donec tránseant insídiæ.
Clamábo ad Deum altíssimum, *
Deum qui benefécit mihi.
Mittet de cælo, et liberábit me;
dabit in oppróbrium conculcántes me. *
Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum, *
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ, *
et lingua eórum gládius acútus.
Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Láqueum paravérunt pédibus meis, *
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
et ipsi incidérunt in eam.
Parátum cor meum, Deus,
parátum cor meum; *
cantábo et psalmum dicam.
Exsúrge, glória mea,
exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, *
et usque ad nubes véritas tua.
Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.