Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!
2 Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!
3 Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.
4 Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.
5 Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
Ant. 1
In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi mánibus meis.
Psalmus 76
Operum Domini recordatio
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (2 Cor 4, 8)
Voce mea ad Dóminum clamávi; *
voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi,
manus meæ nocte expánsæ sunt, *
et non fatigántur.
Rénuit consolári ánima mea;
memor sum Dei, et ingemísco, *
exérceor, et déficit spíritus meus.
Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei, *
turbátus sum et non sum locútus.
Cogitávi dies antíquos, *
et annos ætérnos in mente hábui.
Meditátus sum nocte cum corde meo, *
et exercitábar, et scopébat spíritus meus.
Numquid in ætérnum proíciet Deus, *
aut non appónet, ut complacítior sit adhuc?
Aut defíciet in finem misericórdia sua, *
cessábit verbum a generatióne in generatiónem?
Aut obliviscétur miseréri Deus, *
aut continébit in ira sua misericórdias suas?
Et dixi: "Hoc vulnus meum, *
mutátio déxteræ Excélsi".
Memor ero óperum Dómini, *
memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
Et meditábor in ómnibus opéribus tuis, *
et in adinventiónibus tuis exercébor.
Deus, in sancto via tua; *
quis deus magnus sicut Deus noster?
Tu es Deus qui facis mirabília, *
notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
Redemísti in brácchio tuo pópulum tuum, *
fílios Iacob et Ioseph.
Vidérunt te aquæ, Deus,
vidérunt te aquæ, et doluérunt; *
étenim commótæ sunt abýssi.
Effudérunt aquas núbila,
vocem dedérunt nubes, *
étenim sagíttæ tuæ tránseunt.
Vox tonítrui tui in rota;
illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, *
commóta est et contrémuit terra.
In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis; *
et vestígia tua non cognoscúntur.
Deduxísti sicut oves pópulum tuum *
in manu Móysi et Aaron.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi mánibus meis.
Ant. 2
Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo.
Canticum (1 Sam 2, 1-10)
Humilium exsultatio in Deo
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53)
Exsultávit cor meum in Dómino, *
et exaltátum est cornu meum in Deo meo;
dilatátum est os meum super inimícos meos, *
quia lætáta sum in salutári tuo.
Non est sanctus, ut est Dóminus,
neque enim est álius extra te, *
et non est fortis sicut Deus noster.
Nolíte multiplicáre loqui sublimia, *
gloriántes;
recédant vétera de ore vestro:
quia Deus scientiárum Dóminus est, *
et ipsi præparántur cogitatiónes.
Arcus fórtium superátus est, *
et infírmi accíncti sunt róbore;
repléti prius pro pánibus se locavérunt, *
et famélici saturáti sunt;
donec stérilis péperit plúrimos, *
et quæ multos habébat fílios, infirmáta est.
Dóminus mortíficat et vivíficat, *
dedúcit ad ínferos et redúcit;
Dóminus páuperem facit et ditat, *
humíliat et súblevat.
Súscitat de púlvere egénum, *
et de stércore élevat páuperem,
ut sédeat cum princípibus, *
et sólium glóriæ téneat.
Dómini enim sunt cárdines terræ, *
et pósuit super eos orbem.
Pedes sanctórum suórum servábit,
et ímpii in ténebris conticéscent, *
quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
Dóminum formidábunt adversárii eius, *
et super ipsos in cælis tonábit.
Dóminus iudicábit fines terræ,
et dabit impérium Regi suo, *
et sublimábit cornu Christi sui.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo.
Ant. 3
Christus Iesus factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia et sanctificátio et redémptio.
Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)
Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília,
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion,
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum;
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Christus Iesus factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia et sanctificátio et redémptio.