V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
1 Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.
2 Palmæ et olívæ súrculos
ctus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.
3 Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.
4 Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.
5 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis.
Psalmus 118, 41-48
VI (Vau)
Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, *
salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, *
quia sperávi in sermónibus tuis.
Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, *
quia in iudíciis tuis supersperávi.
Et custódiam legem tuam semper, *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Et ambulábo in latitúdine, *
quia mandáta tua exquisívi.
Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum, *
et non confúndar.
Et delectábor in præcéptis tuis, *
quæ diléxi.
Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; *
et exercébor in iustificatiónibus tuis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 39, 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio
Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi (Hebr 10, 5)
I
Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.
Et exaudívit clamórem meum, *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos, *
et firmávit gressus meos.
Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro.
Vidébunt multi et timébunt, *
et sperábunt in Dómino.
Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam, *
et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua,
et cogitatiónes tuas pro nobis; *
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum.
Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
tunc dixi: "Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me *
fácere voluntátem tuam.
Deus meus, vólui, *
et lex tua in præcórdiis meis".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
II
Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndí misericórdiam tuam *
et veritátem tuam ab ecclésia magna.
Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me.
Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus,
comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
et non pótui vidére.
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
et cor meum derelíquit me.
Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus" qui díligunt salutáre tuum.
Ego autem egénus et pauper sum; *
Dóminus sollícitus est mei.
Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
Deus meus, ne tardáveris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis.