WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 14 aprilis A.D. 2025
Hebdomada sancta
Feria secunda

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Ait Iesus: Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum.

Psalmus 41
Desiderium Domini et templi eius
Qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitæ (Ap 22, 17)

Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum: *
quando véniam et apparébo ante fáciem Dei?
Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
dum dícitur mihi cotídie: "Ubi est Deus tuus?"
Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; *
quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei,
in voce exsultatiónis et confessiónis, *
multitúdinis festa celebrántis.
Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
In meípso ánima mea contristáta est; †
proptérea memor ero tui *
de terra Iordánis et Hermóniim, de monte Módico.
Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt.
In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
et nocte cánticum eius apud me est: *
orátio ad Deum vitæ meæ.
Dicam Deo: "Suscéptor meus es; †
quare oblítus es mei? *
et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?"
Dum confringúntur ossa mea, †
exprobravérunt mihi qui tríbulant me, *
dum dicunt mihi cotídie: "Ubi est Deus tuus?"
Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ait Iesus: Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum.

Ant. 2 Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras.

Canticum (Sir 36, 1-7. 13-16)
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem
Hæc est vita æterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum (Io 17, 3)

Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, *
et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum,
et immítte timórem tuum super gentes, *
quæ non exquisiérunt te,
ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, *
et enárrent magnália tua.
Alleva manum tuam super gentes aliénas, *
ut vídeant poténtiam tuam.
Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, *
sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis;
ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, *
quóniam non est Deus præter te, Dómine.
Innova signa et immúta mirabília. *
Glorífica manum et brácchium dextrum.
Cóngrega omnes tribus Iacob, †
ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, *
et enárrent magnália tua;
et hereditábis eos, *
sicut ab inítio.
Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, *
et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
Ierúsalem, civitáti requiéi tuæ.
Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, *
et glória tua pópulum tuum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras.

Ant. 3 Auctor fídei nostræ et consummátor Iesus sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera Dei sedet.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Auctor fídei nostræ et consummátor Iesus sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera Dei sedet.


Ier 11, 19-20

Ego quasi agnus mansuétus qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília, dicéntes: "Cædámus lignum in vigóre eius, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius". Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.



V.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.
R.  Redemísti nos, Dómine, / In sánguine tuo.
V.  Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne.
R.  In sánguine tuo.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.


Lc 1, 68-79

Ant. Pater iuste, mundus te non cognóvit; ego autem novi te, quia tu me misísti.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Pater iuste, mundus te non cognóvit; ego autem novi te, quia tu me misísti.



Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit, implorémus:
Dómine, miserére nostri.

Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
- perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
- sana vúlnera nostra.
Dómine, miserére nostri.

Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
- fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
- nobis peccatóribus ignósce.
Dómine, miserére nostri.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Da, quæsumus, omnípotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, intercedénte unigéniti Fílii tui passióne, respirémus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)