V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Ad cenam Agni próvidi,
stolis salútis cándidi,
post tránsitum maris Rubri
Christo canámus príncipi.
2 Cuius corpus sanctíssimum
in ara crucis tórridum,
sed et cruórem róseum
gustándo, Deo vívimus.
3 Protécti paschæ véspero
a devastánte ángelo,
de Pharaónis áspero
sumus erépti império.
4 Iam pascha nostrum Christus est,
agnus occísus ínnocens;
sinceritátis ázyma
qui carnem suam óbtulit.
5 O vera, digna hóstia,
per quam frangúntur tártara,
captíva plebs redímitur,
reddúntur vitæ præmia!
6 Consúrgit Christus túmulo,
victor redit de bárathro,
tyránnum trudens vínculo
et paradísum réserans.
7 Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.
8 Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens, allelúia.
Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)
Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ,
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens, allelúia.
Ant. 2
Exórtum est in ténebris lumen rectis corde, allelúia.
Psalmus 111
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9)
Beátus vir qui timet Dóminum, *
in mandátis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius, *
generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
miséricors et miserátor et iustus.
Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat,
dispónet res suas in iudício, *
quia in ætérnum non commovébitur.
In memória ætérna erit iustus, *
ab auditióne mala non timébit.
Parátum cor eius, sperans in Dómino,
confirmátum est cor eius, non timébit, *
donec despíciat inimícos suos.
Distríbuit, dedit paupéribus;
iustítia eius manet in sæculum sæculi, *
cornu eius exaltábitur in glória.
Peccátor vidébit et irascétur,
déntibus suis fremet et tabéscet. *
Desidérium peccatórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Exórtum est in ténebris lumen rectis corde, allelúia.
Ant. 3
Allelúia, salus et glória et virtus Deo nostro, allelúia.
Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ
Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni
Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).
Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).
Ant.
Allelúia, salus et glória et virtus Deo nostro, allelúia.