WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 4 maii A.D. 2025
Hebdomada III psalterii
DOMINICA III PASCHÆ

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili,
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Dóminus regnávit, decórem indútus est, allelúia.

Psalmus 92
Magnificentia Domini creatoris
Regnavit Dominus Deus noster omnipotens; gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei (Ap 19, 6. 7)

Dóminus regnávit, decórem indútus est; *
indútus est Dóminus, fortitúdine præcínxit se.
Etenim firmávit orbem terræ qui non commovébitur. *
Firmáta sedes tua ex tunc, a sæculo tu es.
Elevavérunt flúmina, Dómine, †
elevavérunt flúmina vocem suam, *
elevavérunt flúmina fragórem suum.
Super voces aquárum multárum, †
super poténtes elatiónes maris, *
potens in altis Dóminus.
Testimónia tua credibília facta sunt nimis; *
domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus regnávit, decórem indútus est, allelúia.

Ant. 2 Liberábitur creatúra in libertátem glóriæ filiórum Dei, allelúia.

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Liberábitur creatúra in libertátem glóriæ filiórum Dei, allelúia.

Ant. 3 Exaltátum est nomen Dómini super cælum et terram, allelúia.

Psalmus 148
Præconium Domini creatoris
Sedenti in throno et Agno: benedictio et honor et gloria et potestas in sæcula sæculorum (Ap 5, 13)

Laudáte Dóminum de cælis, *
laudáte eum, in excélsis.
Laudáte eum, omnes ángeli eius, *
laudáte eum, omnes virtútes eius.
Laudáte eum, sol et luna, *
laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
Laudáte eum, cæli cælórum, *
et aquæ omnes quæ super cælos sunt.
Laudent nomen Dómini, *
quia ipse mandávit, et creáta sunt.
Státuit ea in ætérnum, et in sæculum sæculi; *
præcéptum pósuit et non præteríbit.
Laudáte Dóminum de terra, *
dracónes et omnes abýssi,
ignis, grando, nix, fumus, *
spíritus procellárum qui facit verbum eius,
montes et omnes colles, *
ligna fructífera et omnes cedri,
béstiæ et univérsa pécora, *
serpéntes et vólucres pennátæ.
Reges terræ et omnes pópuli, *
príncipes et omnes iúdices terræ,
iúvenes et vírgines, *
senes cum iunióribus,
laudent nomen Dómini, *
quia exaltátum est nomen eius solíus.
Conféssio eius super cælum et terram, *
et exaltávit cornu pópuli sui.
Hymnus ómnibus sanctis eius, *
fíliis Israel, pópulo qui propínquus est ei.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltátum est nomen Dómini super cælum et terram, allelúia.


Act 10, 40-43

Deus suscitávit Iesum tértia die et dedit eum maniféstum fíeri non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo, postquam resurréxit a mórtuis. Et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári quia ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum. Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes qui credunt in eum.



V.  Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
R.  Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, / Allelúia, allelúia.
V.  Qui surrexísti a mórtuis.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 68-79

Ant. Venit Iesus et áccipit panem et dat eis, et piscem simíliter. Hoc iam tértio manifestátus est Iesus discípulis, cum resurrexísset a mórtuis, allelúia.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Venit Iesus et áccipit panem et dat eis, et piscem simíliter. Hoc iam tértio manifestátus est Iesus discípulis, cum resurrexísset a mórtuis, allelúia.



Christum, auctórem vitæ, quem Deus suscitávit quique nos suscitábit per virtútem suam, orémus, clamántes:
Christe, vita nostra, salva nos.

Christe, lux fúlgida in ténebris splendens, vitæ princeps et mortálium sanctificátor,
- hanc diem ad laudem tuam fac nos transígere.
Christe, vita nostra, salva nos.

Dómine, qui ambulásti in via passiónis et crucis,
- concéde nobis ut, tecum patiéntes et moriéntes, tecum étiam resuscitémur.
Christe, vita nostra, salva nos.

Fili Patris, magíster et frater noster, qui nos regnum et sacerdótes Deo nostro constituísti,
- præsta ut tibi sacrifícium laudis offerámus in gáudio.
Christe, vita nostra, salva nos.

Rex glóriæ, præclárum exspectámus diem manifestatiónis tuæ,
- ut vultum tuum contemplémur et símiles tui efficiámur.
Christe, vita nostra, salva nos.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimæ iuventúte, ut, qui nunc lætátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certæ gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)