Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 20 decembris

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.



De libro Isaíæ prophétæ
48, 1-11

Deus solus Dominus futuri temporis

Audíte hæc, domus Iacob, qui vocámini nómine Israel et de aquis Iuda exístis, qui iurátis in nómine Dómini, et Dei Israel recordámini non in veritáte neque in iustítia. De civitáte enim sancta vocáti sunt, et super Deum Israel constabilíti sunt; Dóminus exercítuum nomen eius.
Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea; repénte operátus sum, et venérunt. Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua, et frons tua ærea. Prædíxi tibi ex tunc, ántequam venírent indicávi tibi, ne forte díceres: "Idóla mea fecérunt hæc, et sculptília mea et conflatília mandavérunt ista". Quæ audísti, vide ómnia; vos autem num annuntiástis?
Audíta feci tibi nova ex tunc, et conserváta sunt quæ nescis. Nunc creáta sunt, et non ex tunc, et ante diem, et non audísti ea, ne forte dicas: "Ecce ego cognóvi ea". Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua; scio enim quia præváricans prævaricáberis, et transgressórem ex útero vocávi te.
Propter nomen meum longe fáciam furórem meum, et laude mea infrenábo te, ne intéreas. Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum; elégi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer; et glóriam meam álteri non dabo.


Is 48, 10. 11; 54, 8

R. Ego probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer: * Et glóriam meam álteri non dabo.
V. In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te, et in misericórdia sempitérna misértus sum tui. R. Et glóriam meam álteri non dabo.



Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris
(Hom. 4, 8-9: Opera omnia, Edit. Cisterc. 4 [1966], 53-54)

Totus mundus exspectat responsum Mariæ

Audísti, Virgo, quia concípies et páries fílium: audísti quod non per hóminem, sed per Spíritum Sanctum. Exspéctat Angelus respónsum: tempus est enim ut revertátur ad Deum qui misit illum. Exspectámus et nos, o Dómina, verbum miseratiónis, quos miserabíliter premit senténtia damnatiónis.
Et ecce offértur tibi prétium salútis nostræ: statim liberábimus, si conséntis. In sempitérno Dei Verbo facti sumus omnes, et ecce mórimur: in tuo brevi respónso sumus reficiéndi, ut ad vitam revocémur.
Hoc súpplicat a te, o pia Virgo, flébilis Adam cum mísera sóbole sua exsul de paradíso, hoc Abraham, hoc David. Hoc céteri flágitant sancti patres, patres scílicet tui, qui et ipsi hábitant in regióne umbræ mortis. Hoc totus mundus tuis génibus provolútus exspéctat.
Nec immérito, quando ex ore tuo pendet consolátio miserórum, redémptio captivórum, liberátio damnatórum, salus dénique universórum filiórum Adam, totíus géneris tui.
Da, Virgo, respónsum festinánter. Respónde cítius Angelo, immo per Angelum Dómino. Respónde verbum, et súscipe Verbum: profer tuum, et cóncipe divínum: emítte transitórium, et ampléctere sempitérnum.
Quid tardas? quid trépidas? Crede, confitére, et súscipe. Sumat humílitas audáciam, verecúndia fidúciam. Nullátenus cónvenit nunc ut virginális simplícitas obliviscátur prudéntiam. In hac sola re ne tímeas, prudens Virgo, præsumptiónem: quia, etsi grata in siléntio verecúndia, magis tamen nunc in verbo píetas necessária.
Aperi, Virgo beáta, cor fídei, lábia confessióni, víscera Creatóri. Ecce desiderátus cunctis géntibus foris pulsat ad óstium. O si te moránte pertransíerit, et rursus incípias dolens quærere quem díligit ánima tua! Surge, curre, áperi. Surge per fidem, curre per devotiónem, áperi per confessiónem. Ecce, inquit, ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Cf. Lc 1, 31. 42

R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem, * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.
V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. R. Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.



Orémus. Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quæsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)