Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 20 decembris

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


Gen 49, 10

Non auferétur sceptrum de Iuda et báculus ducis de pédibus eius, donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.



Christum Dóminum rogémus, fratres caríssimi, qui est lux illúminans omnem hóminem, læti clamántes:
Veni, Dómine Iesu.

Lux præséntiæ tuæ nostras discútiat ténebras,
- et nos tuis munéribus dignos effíciat.
Veni, Dómine Iesu.

Salvos nos fac, Dómine Deus noster,
- ut confiteámur hódie nómini sancto tuo.
Veni, Dómine Iesu.

Succénde corda nostra ut ad te ardénter sítiant,
- tibíque coniúngi tota aviditáte festínent.
Veni, Dómine Iesu.

Qui infirmitátem nostram sustulísti,
- infírmis et hódie moribúndis succúrre.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quæsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)