V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.
2 Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.
3 Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.
4 Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, allelúia.
Psalmus 118, 33-40
V (He)
Legem pone mihi, Dómine, viam iustifiactiónum tuárum, *
et servábo eam semper.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam, *
et custódiam illam in toto corde meo.
Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, *
quia ipsam vólui.
Inclína cor meum in testimónia tua, *
et non in avarítiam.
Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem, *
in via tua vivífica me.
Súscita servo tuo elóquium tuum, *
quod est ad timórem tuum.
Amove oppróbrium meum quod suspicátus sum, *
quia iudícia tua iucúnda.
Ecce concupívi mandáta tua; *
in iustítia tua vivífica me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 95
Dominus rex et iudex omnis terræ
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3)
I
Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius.
Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
II
Afférte Dómino, famíliæ populórum,
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
dícite in géntibus: "Dóminus regnávit".
Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte.
Læténtur cæli et exsúltet terra,
sonet mare et plenitúdo eius; *
gaudébunt campi et ómnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum
a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, allelúia.