Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada sancta
Feria quinta

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Vide, Dómine, et consídera quóniam tríbulor; velóciter exáudi me.

Psalmus 79
Visita, Domine, vineam tuam
Veni, Domine Iesu (Ap 22, 20)

Qui pascis Israel, inténde, *
qui dedúcis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super chérubim, effúlge *
coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
Excita poténtiam tuam, et veni, *
ut salvos fácias nos.
Deus, convérte nos, *
illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
Dómine Deus virtútum, *
quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
Cibásti nos pane lacrimárum, *
et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
et inimíci nostri subsannavérunt nos.
Deus virtútum, convérte nos, *
illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
Víneam de Ægýpto transtulísti, *
eiecísti gentes, et plantásti eam.
Purgásti locura in conspéctu eius, *
plantásti radíces eius, et implévit terram.
Opérti sunt montes umbra eius, *
et ramis eius cedri Dei;
exténdit pálmites suos usque ad mare, *
et usque ad Flumen propágines suas.
Ut quid destruxísti macériam eius, *
et vindémiant eam omnes qui prætergrediúntur viam?
Exterminávit eam aper de silva, *
et singuláris ferus depástus est eam.
Deus virtútum, convértere; *
réspice de cælo et vide, et vísita víneam istam.
Et prótege eam quam plantávit déxtera tua, *
et super fílium hóminis quem confirmásti tibi.
Incénsa est igni et sufíóssa; *
ab increpatióne vultus tui períbunt.
Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
super fílium hóminis quem confirmásti tibi.
Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
et nomen tuum invocábimus.
Dómine Deus virtútum, convérte nos, *
et illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vide, Dómine, et consídera quóniam tríbulor; velóciter exáudi me.

Ant. 2 Ecce Deus salvátor meus; fiduciáliter agam, et non timébo.

Canticum (Is 12, 1-6)
Populi redempti exsultatio
Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37)

Confitébor tibi, Dómine, quóniam irátus es mihi; *
convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
Ecce Deus salvátor meus, *
fiduciáliter agam et non timébo,
quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Hauriétis aquas in gáudio *
de fóntibus Salvatóris;
et dicétis in die illa: "Confitémini Dómino *
et invocáte nomen eius,
notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *
mementóte quóniam excélsum est nomen eius.
Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit, *
annuntiáte hoc in univérsa terra;
exsúlta et lauda, habitátio Sion, *
quia magnus in médio tui Sanctus Israel".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce Deus salvátor meus; fiduciáliter agam, et non timébo.

Ant. 3 Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit nos.

Psalmus 80
Sollemnis renovatio fœderis
Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis (Hebr 3, 12)

Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
iubiláte Deo Iacob.
Súmite psalmum et date týmpanum, *
psaltérium iucúndum cum cíthara.
Bucináte in neoménia tuba, *
in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra.
Quia præcéptum in Israel est, *
et iudícium Deo Iacob.
Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
cum exíret de terra Ægýpti; *
sermónem quem non nóveram, audívi.
Divérti ab onéribus dorsum eius, *
manus eius a cóphino recessérunt.
In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
probávi te apud aquam Meríba.
Audi, pópulus meus, et contestábor te, *
Israel, útinam áudias me.
Non erit in te deus aliénus *
neque adorábis deum extráneum.
Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
qui edúxi te de terra Ægýpti; *
diláta os tuum, et implébo illud.
Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
et Israel non inténdit mihi.
Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
ibunt in adinventiónibus suis.
Si pópulus meus audísset me, *
Israel si in viis meis ambulásset,
in brevi inimícos eórum humiliássem, *
et super tribulántes eos misíssem manum meam.
Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
et esset sors eórum in sæcula;
et cibárem eos ex ádipe fruménti, *
et de petra melle saturárem eos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit nos.


Hebr 2, 9b-10

Vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem. Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, auctórem salútis eórum per passiónes consummáre.



V.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.
R.  Redemísti nos, Dómine, / In sánguine tuo.
V.  Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne.
R.  In sánguine tuo.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.


Lc 1, 68-79

Ant. Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar.



Christo, sacerdóti ætérno, quem Pater Sancto Spíritu unxit, ut prædicáret captívis indulgéntiam, humíliter supplicémus:
Dómine, miserére nostri.

Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
- perduc Ecclésiam tuara in Pascha æternitátis.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
- sana vúlnera nostra.
Dómine, miserére nostri.

Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
- fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
- nobis peccatóribus ignósce.
Dómine, miserére nostri.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, quem dilígere et amáre iustítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica, et, qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus, fac nos, eódem resurgénte, perveníre quo téndimus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)