Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 29 iunii
SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM
SOLLEMNITAS

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Felix per omnes festum mundi cárdines
apostolórum præpóllet alácriter,
Petri beáti, Pauli sacratíssimi,
quos Christus almo consecrávit sánguine,
ecclesiárum deputávit príncipes.

Hi sunt olívæ duæ coram Dómino
et candelábra luce radiántia,
præclára cæli duo luminária;
fórtia solvunt peccatórum víncula
portásque cæli réserant fidélibus.

Glória Patri per imménsa sæcula,
sit tibi, Nate, decus et impérium,
honor, potéstas Sanctóque Spirítui;
sit Trinitáti salus indivídua
per infiníta sæculórum sæcula. Amen.


Ant. 1 Si díligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Si díligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Ant. 2 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Ant. 3 Dómine, si tu es, iube me veníre ad te super aquas.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, si tu es, iube me veníre ad te super aquas.

V. Verbum Dómini manet in ætérnum.
R. Hoc est quod evangelizátum est in vos.



De Epístola
beáti Pauli apóstoli ad Gálatas
1, 15 - 2, 10

Conversatio Petri et Pauli

Fratres: Cum plácuit ei qui me segregávit ex útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non acquiévi carni et sánguini; neque veni Ierosólymam ad antecessóres meos Apóstolos, sed ábii in Arábiam, et íterum revérsus sum Damáscum; deínde post annos tres veni Ierosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim. Alium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Iacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scríbo vobis, ecce coram Deo quia non méntior.
Deínde veni in partes Sýriæ et Cilíciæ. Eram autem ignótus fácie Ecclésiis Iudææ quæ erant in Christo; tantum autem audítum habébant quóniam qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem quam aliquándo expugnábat: et in me clarificábant Deum.
Deínde post annos quattuórdecim íterum ascéndi Ierosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito. Ascéndi autem secúndum revelatiónem, et cóntuli cum illis Evangélium quod prædico in géntibus, seórsum autem iis qui videbántur áliquid esse, ne forte in vácuum cúrrerem aut cucurríssem. Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset gentílis, compúlsus est circumcídi.
Sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Iesu, ut nos in servitútem redígerent; quibus neque ad horam céssimus subiectióne, ut véritas Evangélii permáneat apud vos. Ab iis autem qui videbántur esse áliquid (quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest: Deus persónam hóminis non áccipit), mihi enim qui videbántur esse áliquid nihil contulérunt.
Sed e contra cum vidíssent quod créditum est mihi Evangélium præpútii, sicut et Petro circumcisiónis (qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes), et cum cognovíssent grátiam quæ data est mihi, Iacóbus et Cephas et Ioánnes, qui videbántur colúmnæ esse, dextras dedérunt mihi et Bárnabæ societátis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem; tantum ut páuperum mémores essémus: quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere.


Mt 16, 18-19

R. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam; * Et tibi dabo claves regni cælórum.
V. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis. R. Et tibi dabo claves regni cælórum.



Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
(Sermo 295, 1-2. 4. 7-8: PL 38, 1348-1352)

Isti martyres viderunt quod prædicaverunt

Istum nobis diem beatissimórum apostolórum Petri et Pauli pássio consecrávit. Non de obscúris alíquibus martýribus lóquimur. In omnem terram éxiit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Isti mártyres vidérunt quod prædicavérunt, secúti æquitátem, confiténdo veritátem, moriéndo pro veritáte.
Beátus Petrus, primus Apostolórum, véhemens Christi amátor, qui méruit audíre: Et ego dico tibi quia tu es Petrus. Díxerat enim ipse: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Christus illi: Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Super hanc petram ædificábo fidem, quam confitéris. Super hoc quod dixísti: Tu es Christus Fílius Dei vivi, ædificábo Ecclésiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quómodo a Christo christiánus.
Dóminus Iesus discípulos suos ante passiónem suam, sicut nostis, elégit, quos Apóstolos apellávit. Inter hos pæne ubíque solus Petrus totíus Ecclésiæ méruit gestáre persónam. Propter ipsam persónam, quam totíus Ecclésiæ solus gestábat, audíre méruit: Tibi dabo claves regni cælórum. Has enim claves non homo unus, sed únitas accépit Ecclésiæ. Hinc ergo Petri excelléntia prædicátur, quia ipsíus universitátis et unitátis Ecclésiæ figúram gessit, quando ei dictum est: Tibi trado, quod ómnibus tráditum est. Nam ut novéritis Ecclésiam accepísse claves regni cælórum, audíte in álio loco quid Dóminus dicat ómnibus Apóstolis suis. Accípite Spíritum sanctum. Et contínuo: Si cui dimiséritis peccáta, dimitténtur ei; si cuius tenuéritis, tenebúntur.
Mérito étiam post resurrectiónem Dóminus ipsi Petro oves suas commendávit pascéndas. Non enim inter discípulos solus méruit páscere domínicas oves; sed quando Christus ad unum lóquitur, únitas commendátur; et Petro prímitus, quia in Apóstolis Petrus est primus. Noli tristis esse, Apóstole; respónde semel, respónde íterum, respónde tértio. Ter vincat in amóre conféssio, quia ter victa est in timóre præsúmptio. Solvéndum est ter, quod ligáveras ter. Solve per amórem, quod ligáveras per timórem. Et tamen Dóminus semel et íterum et tértio oves suas commendávit Petro.
Unus dies passiónis duóbus apóstolis. Sed et illi duo unum erant; quamquam divérsis diébus pateréntur, unum erant. Præcéssit Petrus, secútus est Paulus. Celebrámus diem festum apostolórum nobis sánguine consecrátum. Amémus fidem, vitam, labóres, passiónes, confessiónes, prædicatiónes.



R. Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, * Vere digne es glorificándus.
V. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. R. Vere digne es glorificándus.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui huius diéi venerándam sanctámque lætítiam in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti, da Ecclésiæ tuæ eórum in ómnibus sequi præcéptum, per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)