Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 24 augustii
S. BARTHOLOMÆI, APOSTOLI
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


O sempitérnæ cúriæ
regis suprémi príncipes,
quos ipse Iesus édocens
donávit orbi Apóstolos,

supérna vos Ierúsalem,
lucérna cuius Agnus est,
gemmas micántes póssidet,
præclára vos fundámina.

Vos et celébrat grátulans
nunc sponsa Christi Ecclésia,
quam sermo vester éxciit,
quam consecrástis sánguine.

Cadéntibus cum sæculis
iudex Redémptor séderit,
qua laude vos sedébitis,
senátus altæ glóriæ!

Nos ergo vestra iúgiter
prex adiuvándo róboret,
fudístis ut quæ sémina
in grana cæli flóreant.

Ætérna Christo glória,
qui fecit esse núntios
vos Patris, atque Spíritus
replévit almo númine. Amen.


Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

V. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius.
R. Et mirabília eius quæ fecit.



De Epístola prima
beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
1, 18 - 2, 5

Apostoli prædicant crucem

Fratres: Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est; iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: "Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo". Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi?
Nam, quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapiéntiam quærunt; nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, Géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam. Quia quod stultum est Dei sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei fórtius est homínibus.
Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapientes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles. Sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes; et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio; ut quemádmodum scriptum est: "Qui gloriátur, in Dómino gloriétur".
Et ego cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi; non enim iudicávi me scire áliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei.


Mt 10, 18. 19-20

R. Dum stetéritis ante reges et præsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini: * Dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.
V. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. R. Dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.



Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam primam ad Corínthios
(Hom. 4, 3. 4: PG 61, 34-36)

Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus

Crux per ignáros hómines persuásit, imo persuásit toti orbi terrárum; non de lévibus rebus dísserens, sed de Deo et de vera religióne deque evangélico vitæ institúto ac de futúro iudício, atque rústicos indoctósque omnes fecit philósophos. Vide quómodo quod stultum est Dei, sapiéntius sit homínibus, et infírmum fórtius.
Quómodo fórtius? Quod totum orbem perváserit, et omnes vi céperit, et quod innúmeris Crucifíxi nomen exstínguere conántibus, contrárium evénerit: hoc nomen flóruit, et maiórem in modum accrévit; illi vero periérunt et in exítium ruérunt; ac vivéntes advérsus mórtuum bellum geréntes, nihil potuére. Itaque quando me mórtuum Græcus dicit, tunc osténdit se ádmodum stultum esse; quando ego, qui ab illo stultus esse exístimor, sapiénte sapiéntior appáreo; cum me vocábit infírmum, tunc seípsum infirmiórem osténdet. Quae enim per Dei grátiam recte ágere potuérunt publicáni et piscatóres, hæc philósophi, tyránni, et ut ita dicam, totus orbis innúmera circumcúrrens, ne imaginári quídem pótuit.
Quod cógitans Paulus dicébat: Infírmum Dei fórtius est ómnibus homínibus. Quod enim divína sit prædicátio, inde étiam maniféstum est. Undenam in mentem venit duódecim homínibus iísque ignáris, in lácubus, flúviis et desérto manéntibus, ut res tantas aggrederéntur; et iis qui numquam fortásse in urbem et in forum vénerant, ut contra totum orbem áciem instrúerent? Quod enim formidolósi essent et pusílli ánimi, osténdit ille, qui de iis scripsit, qui id non recusávit, neque illórum obtégere vítia vóluit: quod máximum est veritátis arguméntum. Quid ígitur ille de illis dicit? Quod Christo comprehénso, post innúmera édita mirácula álii fúgerint, ille vero aliórum coryphæus ipsum negáverit.
Undenam ergo illi, qui vivénte Christo Iudæórum ímpetum non túlerant, illo mórtuo et sepúlto, cum non resurrexísset, ut vos dícitis, neque allocútus illos fuísset, neque ánimum indidísset, contra tantum orbem terræ áciem instruxérant? Annon apud se dixíssent: "Quod hoc est? seípsum non pótuit serváre, et nos próteget? sibi opem non tulit vivus, et nobis manum tendet mórtuus? ipse vivus nullam subégit gentem, et nos toti orbi, ipsíus proláto nómine, persúadébimus? et quómodo non contra ratiónem fúerit, hæc non solum fácere, sed étiam cogitáre?"
Quámobrem palam est, si non vidíssent illum resurrexísse magnúmque poténtiæ eius habuíssent arguméntum, non tantam iactúros fuísse áleam.


1 Cor 1, 23-24; 2 Cor 4, 8; Rom 8, 37

R. Prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, Géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, * Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam.
V. In ómnibus tribulatiónem pátimur; sed in his ómnibus superámus, propter eum qui diléxit nos. R. Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Róbora in nobis, Dómine, fidem, qua Fílio tuo beátus Bartholomæus apóstolus sincéro ánimo adhæsit, et præsta, ut, ipso deprecánte, Ecclésia tua cunctis géntibus salútis fiat sacraméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)