Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 22 decembris

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


Is 45, 8

Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustítiam; aperiátur terra et gérminet salvatiónem; et iustítia oriátur simul.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.



Christum redemptórem exorémus, fratres dilectíssimi, qui venit ut nos grátia advéntus sui iustificáret, vocémque cum iúbilo innovémus:
Veni, Dómine Iesu.

Qui olim prophetárum vaticínio in carne prædíctus es nascitúrus,
- nascéntia virtútum in nos corróbora.
Veni, Dómine Iesu.

Præsta nobis ut, qui tuam prædicámus salútem,
- in te salvatiónem habeámus.
Veni, Dómine Iesu.

Qui venísti contrítis corde medéri,
- pópuli tui sana languóres.
Veni, Dómine Iesu.

Qui cum venísti reconciliáre dignátus es mundum,
- ad iudícium véniens ab omni nos pœnárum líbera cruciátu.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quæsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)