Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 18 decembris

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.


Psalmi de feria currente


1 Th 3, 12-13

Abundáre vos fáciat Dóminus caritáte in ínvicem et in omnes, quæmádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus sanctis eius.

V. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
R. Vísita nos in salutári tuo.



Orémus. Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)