V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Vexílla regis pródeunt,
fulget crucis mystérium,
quo carne carnis cónditor
suspénsus est patíbulo;
2 Quo, vulnerátus ínsuper
mucróne diro lánceæ,
ut nos laváret crímine,
manávit unda et sánguine.
3 Arbor decóra et fúlgida,
ornáta regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere!
4 Beáta, cuius brácchiis
sæcli pepéndit prétium;
statéra facta est córporis
prædam tulítque tártari.
5 Salve, ara, salve, víctima,
de passiónis glória,
qua Vita mortem pértulit
et morte vitam réddidit!
6 O crux, ave, spes única!
in hac triúmphi glória
piis adáuge grátiam
reísque dele crímina.
7 Te, fons salútis, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, fove per sæcula. Amen.
Ant. 1
O magnum pietátis opus! Mors mórtua tunc est, quando hoc in ligno mórtua vita fuit.
Psalmus 110
Magna opera Domini
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens (Ap 15, 3)
Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne.
Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus qui cúpiunt ea.
Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sæculum testaménti sui.
Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo,
ut det illis hereditátem géntium; *
ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius,
confirmáta in sæculum sæculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum.
Sanctum et terríbile nomen eius; *
inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; *
laudátio eius manet in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
O magnum pietátis opus! Mors mórtua tunc est, quando hoc in ligno mórtua vita fuit.
Ant. 2
Tuam crucem adorámus, Dómine, tuam gloriósam recólimus passiónem; miserére nostri, qui passus es pro nobis.
Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)
Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea:
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Tuam crucem adorámus, Dómine, tuam gloriósam recólimus passiónem; miserére nostri, qui passus es pro nobis.
Ant. 3
Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per crucem tuam redemísti mundum.
Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum
Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est,
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per crucem tuam redemísti mundum.