Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 10 augustii
S. LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS
Festum

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Mártyris Christi cólimus triúmphum,
dona qui mundi peritúra spernit,
fert opem nudis, aliménta, nummos
tradit egénis.

Igne torquétur, stábili tenóre
cordis accénsus súperat mináces
ígnium flammás in amóre vitæ
semper opímæ.

Spíritum sumpsit chorus angelórum,
íntulit cælo bene laureándum,
ut scelus laxet hóminum, precándo
omnipoténtem.

Súpplici voto rogitámus ergo
ómnibus, martyr, véniam precéris,
cordis ardóres, fídei tenácem
usque vigórem.

Glóriam Patri resonémus omnes,
eius et Nato modulémur apte,
cum quibus regnat simul et creátor
Spíritus almus. Amen.


Ant. 1 Lauréntius ingréssus est martyr, et conféssus est nomen Dómini Iesu Christi.

Psalmus 114
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 21)

Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *
vocem deprecatiónis meæ.
Quia inclinávit aurem suam mihi, *
cum in diébus meis invocábam.
Circumdedérunt me funes mortis, *
et angústiæ inférni invenérunt me.
Tribulatiónem et dolórem invéni, †
et nomen Dómini invocábam: *
"O Dómine, líbera ánimam meam".
Miséricors Dóminus et iustus, *
et Deus noster miserétur.
Custódiens párvulos Dóminus; *
humiliátus sum, et salvum me fáciet.
Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *
quia Dóminus benefécit tibi;
quia erípuit ánimam meam de morte, *
óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
Ambulábo coram Dómino *
in regióne vivórum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauréntius ingréssus est martyr, et conféssus est nomen Dómini Iesu Christi.

Ant. 2 Beátus Lauréntius clamávit dícens: Gáudeo plane, quia hóstia Christi éffici mérui.

Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)

Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus Lauréntius clamávit dícens: Gáudeo plane, quia hóstia Christi éffici mérui.

Ant. 3 Grátias ago, Dómine Iesu Christe, quia iánuas tuas íngredi mérui.

Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum

Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Grátias ago, Dómine Iesu Christe, quia iánuas tuas íngredi mérui.


1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, communicántes Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis; quóniam quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est eius Spíritus super vos requiéscit.



V.  Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.
R.  Probásti nos, Deus, / Et eduxísti nos in refrigérium.
V.  Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R.  Et eduxísti nos in refrigérium.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Probásti nos, Deus, / Et eduxísti nos in refrigérium.


Lc 1, 46-55

Ant. Beátus Lauréntius dixit: Mea nox obscúrum non habet, sed ómnia in luce claréscunt.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus Lauréntius dixit: Mea nox obscúrum non habet, sed ómnia in luce claréscunt.



Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in præmium vitæ vocásti:
Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
Te, Dómine, celebrámus.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)