V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,
2 Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.
3 Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna præmia.
4 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. Mystérium, quod abscónditum fuit a sæculis et generatiónibus, nunc manifestátum est.
Psalmus 46
Dominus universorum rex
Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis
Omnes gentes, pláudite mánibus, *
iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Quóniam Dóminus altíssimus, terríbilis, *
rex magnus super omnem terram.
Subiécit pópulos nobis, *
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram, *
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo, *
et Dóminus in voce tubæ.
Psállite Deo, psállite; *
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus, *
psállite sapiénter.
Regnávit Deus super gentes, *
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt *
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ: *
veheménter elevátus est.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 85, 1-10
Pauperis in rebus adversis oratio
Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 3. 4)
Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
quóniam inops et pauper sum ego.
Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Miserére mei, Dómine, *
quóniam ad te clamávi tota die.
Lætífica ánimam servi tui, *
quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis, *
et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te,
Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam, *
et inténde voci deprecatiónis meæ.
In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
quia exáudies me.
Non est símilis tui in diis, Dómine, *
et nihil sicut ópera tua.
Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient,
et adorábunt coram te, Dómine; *
et glorificábunt nomen tuum,
quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: *
tu es Deus solus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 97
Dominus victor in iudicio
Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium (S. Athanasius)
Cantáte Dómino cánticum novum, *
quia mirabília fecit.
Salvávit sibi déxtera eius, *
et brácchium sanctum eius.
Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
Recordátus est misericórdiæ suæ *
et veritátis suæ dómui Israel.
Vidérunt omnes términi terræ *
salutáre Dei nostri.
Iubiláte Deo, omnis terra, *
erúmpite, exsultáte et psállite.
Psállite Dómino in cíthara, *
in cíthara et voce psalmi;
in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
iubiláte in conspéctu regis Dómini.
Sonet mare et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Flúmina plaudent manu,
simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
et pópulos in æquitáte.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Mystérium, quod abscónditum fuit a sæculis et generatiónibus, nunc manifestátum est.