Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 2 novembris
IN COMMEMORATIONE
OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Qui vivis ante sæcula
vitæque fons es únicus,
nos, Deus, morti obnóxios
culpæque reos áspice.

Peccánti, Pater, hómini
pœnam sanxísti intéritum,
ut, pulvis datus púlveri,
se súbderet piáculum.

Vitále sed spiráculum
quod indidísti próvidus,
æternitátis pérmanet
germen immarcescíbile.

Hæc spes, hoc est solácium:
revirescémus, Dómine,
primúsque resurgéntium
ad te nos Christus rápiet.

Hoc vitæ regno pérfrui
da fratres in te mórtuos,
quos Christi fides ímbuit,
quos almus unxit Spíritus.

Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.


Ant. 1 De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die.

Psalmus 39, 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio
Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi (Hebr 10, 5)

I

Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.
Et exaudívit clamórem meum, *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos, *
et firmávit gressus meos.
Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro.
Vidébunt multi et timébunt, *
et sperábunt in Dómino.
Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam, *
et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
et cogitatiónes tuas pro nobis; *
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum.
Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
tunc dixi: "Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me *
fácere voluntátem tuam.
Deus meus, vólui, *
et lex tua in præcórdiis meis".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die.

Ant. 2 Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice.

II

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndí misericórdiam tuam *
et veritátem tuam ab ecclésia magna.
Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me.
Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus, †
comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
et non pótui vidére.
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
et cor meum derelíquit me.
Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus" qui díligunt salutáre tuum.
Ego autem egénus et pauper sum; *
Dóminus sollícitus est mei.
Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
Deus meus, ne tardáveris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice.

Ant. 3 Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Psalmus 41
Desiderium Domini et templi eius
Qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitæ (Ap 22, 17)

Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum: *
quando véniam et apparébo ante fáciem Dei?
Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
dum dícitur mihi cotídie: "Ubi est Deus tuus?"
Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; *
quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei,
in voce exsultatiónis et confessiónis, *
multitúdinis festa celebrántis.
Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
In meípso ánima mea contristáta est; †
proptérea memor ero tui *
de terra Iordánis et Hermóniim, de monte Módico.
Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt.
In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
et nocte cánticum eius apud me est: *
orátio ad Deum vitæ meæ.
Dicam Deo: "Suscéptor meus es; †
quare oblítus es mei? *
et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?"
Dum confringúntur ossa mea, †
exprobravérunt mihi qui tríbulant me, *
dum dicunt mihi cotídie: "Ubi est Deus tuus?"
Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

V. Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine.
R. Secúndum verbum tuum vivífica me.



De Epístola prima
beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
15, 35-57

Resurrectio mortuorum et adventus Domini

Fratres: Dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient? Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur. Et quod séminas, non corpus quod futúrum est séminas, sed nudum granum, ut puta trítici aut alicúius ceterórum. Deus autem dat illi corpus sicut vult, et unicuíque séminum próprium corpus. Non omnis caro éadem caro; sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium. Et córpora cæléstia, et córpora terréstria; sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium; ália cláritas solis, ália cláritas lunæ et ália cláritas stellárum: stella enim a stella differt in claritáte.
Sic et resurréctio mortuórum: seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne; seminátur in ignobilitáte, surget in glória; seminátur in infirmitáte, surget in virtúte; seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animále, est et spiritále, sicut scriptum est: "Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem", novíssimus Adam in spíritum vivificántem. Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále, deínde quod spiritále.
Primus homo de terra, terrénus; secúndus homo de cælo, cæléstis: qualis terrénus, tales et terréni; et qualis cæléstis, tales et cæléstes.
Igitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt, neque corrúptio incorruptélam possidébit.
Ecce mystérium vobis dico: omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur. In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba; canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti, et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem, et mortále hoc indúere immortalitátem. Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo qui scriptus est: "Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus?" Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.


Cf. Iob 19, 25. 26. 27

R. Credo quod Redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum, * Et in carne mea vidébo Deum, salvatórem meum.
V. Quem visúrus sum ego ipse, et non álius; et óculi mei conspectúri sunt. R. Et in carne mea vidébo Deum, salvatórem meum.



E Libro sancti Ambrósii epíscopi De excéssu fratris sui Sátyri
(Lib. 2, 40. 41. 46. 47. 132. 133: CSEL 73, 270-274, 323-324)

Commoriamur cum Christo, ut vivamus cum eo

Vidémus quod et mors lucrum est, et vita pœna est. Unde et Paulus ait: Mihi vívere Christus est et mori lucrum. Quid est Christus, nisi mors córporis, spíritus vitæ? Et ídeo commoriámur cum eo, ut vivámus cum eo. Sit quidam cotidiánus in nobis usus affectúsque moriéndi, ut per illam segregatiónem a corpóreis cupiditátibus ánima nostra se discat extráhere, et tamquam in sublími locáta, quo terrénæ adíre libídines, et eam sibi glutináre non possint, suscípiat mortis imáginem, ne pœnam mortis incúrrat. Repúgnat enim lex carnis legi mentis, et eam legi erróris addícit. Sed quod remédium? Quis me liberábit de córpore mortis? Grátia Dei per Iesum Christum Dóminum nostrum.
Habémus médicum, sequámur remédium. Remédium nostrum Christi grátia est, et corpus mortis corpus est nostrum. Ergo peregrinémur a córpore, ne peregrinemur a Christo; etsi in córpore sumus, tamen quæ sunt córporis non sequámur nec deserámus iura natúræ, sed dona grátiæ præoptémus.
Quid plura? Uníus morte mundus redémptus est. Pótuit enim Christus non mori, si noluísset; sed neque refugiéndam mortem quasi ignávam putávit, neque mélius nos quam moriéndo servásset. Itaque mors eius vita est ómnium. Morte eius signámur, mortem eius orántes annuntiámus, mortem eius offeréntes prædicámus; mors eius victória est, mors eius sacraméntum est, mors eius ánnua sollémnitas mundi est.
Quid prætérea de eius morte dicámus, cum divíno probémus exémplo, quia immortalitátem mors sola quæsívit, atque ipsa se mors redémit? Non ígitur mærénda mors, quæ causa salútis est públicæ; non fugiénda mors, quam Dei Fílius non dedignátus est, non refúgit.
Et mors quidem in natúra non fuit, sed convérsa in natúram est; non enim a princípio Deus mortem instítuit, sed pro remédio dedit. Prævaricatióne enim damnáta in labóre diutúrno, gemitúque intolerándo vita hóminum cœpit esse miserábilis: débuit dari finis malórum, ut mors restitúeret, quod vita amíserat. Immortálitas enim óneri pótius quam úsui est, nisi aspíret grátia.
Habet ánimus ex hoc iam vitæ anfráctu et terréni córporis colluvióne discédere et ad illa concília supérna conténdere, etsi sanctórum sit perveníre, laudem dícere Deo, quam citharizántes illos dícere, prophética lectióne comperímus, quia magna et mirabília ópera tua, Dómine Deus omnípotens: iustæ et veræ viæ tuæ, Rex géntium. Quis non timébit et magnificábit nomen tuum? Quia solus sanctus es, quia omnes gentes vénient et adorábunt ante te; vidére quoque tuas, Iesu, núptias, in quibus de terrénis ad cæléstia, concinéntibus ómnium gáudiis sponsa dedúcitur - ad te omnis caro véniet - iam non sæculo obnóxia, sed spirítui copuláta.
Hoc sibi præ céteris David sanctus optávit, ut hæc spectáret et cérneret. Dénique ait: Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini omnes dies vitæ meæ, et vídeam voluptátem Dómini.


Cf. 2 Mac 12, 45; Mt 13, 43

R. Illi qui cum pietáte dormitiónem accepérunt * Optimam habébunt repósitam grátiam.
V. Tunc iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum. R. Optimam habébunt repósitam grátiam.



Orémus. Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum attóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)