WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 25 iulii A.D. 2019
S. IACOBI, APOSTOLI
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


O sempitérnæ cúriæ
regis suprémi príncipes,
quos ipse Iesus édocens
donávit orbi Apóstolos,

supérna vos Ierúsalem,
lucérna cuius Agnus est,
gemmas micántes póssidet,
præclára vos fundámina.

Vos et celébrat grátulans
nunc sponsa Christi Ecclésia,
quam sermo vester éxciit,
quam consecrástis sánguine.

Cadéntibus cum sæculis
iudex Redémptor séderit,
qua laude vos sedébitis,
senátus altæ glóriæ!

Nos ergo vestra iúgiter
prex adiuvándo róboret,
fudístis ut quæ sémina
in grana cæli flóreant.

Ætérna Christo glória,
qui fecit esse núntios
vos Patris, atque Spíritus
replévit almo númine. Amen.


Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

V. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius.
R. Et mirabília eius quæ fecit.



De Epístola prima
beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
4, 1-16

Imitatores simus Apostoli,
sicut Apostolus imitator est Christi

Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est ut a vobis iúdicer aut ab humáno die; sed neque meípsum iúdico. Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum; qui autem iúdicat me, Dóminus est. Itaque nolíte ante tempus iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium, et tunc laus erit unicuíque a Deo.
Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo propter vos, ut in nobis discátis ne supra quam scriptum est unus advérsus álterum inflétur pro álio. Quis enim te discérnit? quid autem habes, quod non accepísti? Si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis? Iam saturáti estis, iam dívites facti estis, sine nobis regnátis; et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus. Puto enim quod Deus nos apóstolos novíssimos osténdit tamquam morti destinátos, quia spectáculum facti sumus mundo et ángelis et homínibus.
Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo; nos infírmi, vos autem fortes; vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus et sitímus et nudi sumus, et cólaphis cædimur et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris; maledícimur et benedícimus, persecutiónem pátimur et sustinémus, blasphemámur et obsecrámus; tamquam purgaménta huius mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc.
Non ut confúndam vos hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo.
Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres; nam in Christo Iesu per Evangélium ego vos génui. Rogo ergo vos: imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.


Io 15, 15; Mt 13, 2

R. Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amícos, * Quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis.
V. Vobis datum est nosse mystéria regni cælórum; vestri beáti óculi quia vident, et aures quia áudiunt. R. Quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis.



Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthæeum
(Hom. 65, 2-4: PG 58, 619-622)

Consortes passionis Christi

Christum urgent fílii Zebedæi hoc verbo: Dic ut sédeat unus a dextris tuis et unus a sinístris. Quid ígitur ille? Ut osténdat illos nec spiritále quídpiam pétere, neque si scirent quid hoc esset, umquam pétere ausúros fuísse, ait: Nescítis quid petátis; quam magnum nempe sit, quam mirábile, quam súperet ipsas supérnas potestátes. Deínde subiúngit: Potéstis bíbere cálicem quem ego bibitúrus sum, et baptísmo quo ego baptízor baptizári? "Vos quidem de honóre deque corónis mecum loquímini", inquit; "ego vero de certamínibus et de sudóribus loquor. Non est enim hoc præmiórum tmepus, neque nunc glória illa mea apparébit; sed præsens vita est cædium, belli ac periculórum".
Et vide quo pacto ex modo interrogándi et hortétur et trahat. Neque enim dixit: "Potéstis cædem ferre? potéstis sánguinem vestrum fúndere?" Sed quómodo? Potéstis bíbere cálicem? Deínde allíciens eos, ait: Quem ego bibitúrus sum, et ex consórtio suo promptióres fíerent. Baptísma autem vocat illud, osténdens magnam inde purgatiónem toti orbi fore. Póstea dicunt illi: Póssumus. Ex ánimi fervóre statim promíttunt, nesciéntes qui dícerent, sed exspectántes se quod petébant impetratúros esse.
Quid ígitur ille? Cálicem quidem meum bibétis, et baptísmate quo ego baptízor baptizabímini. Magna illis prophetávit bona; hoc est: "Martýrio dignabímini, et hæc patiémini quæ ego pátiar, violénta morte vitam terminábitis, in hisque mihi consórtes éritis. Sedére autem ad déxteram meam et ad sinistram non est meum dare, sed quibus parátum est a Patre meo". Postquam illórum ánimos eréxit, sublimiorésque fecit, illósque mæróre superióres réddidit, tunc illórum petitiónem córrigit.
Tunc indignáti sunt decem de duóbus frátribus. Videñ quantum imperfécti omnes essent, tum hi qui decem illos præcédere tenta'bant, tum decem illi qui duóbus invidébant? Sed, ut dixi, post hæc osténde illos mihi, et vidébis ómnibus hisce afféctibus vácuos. Audo quómodo hic ipse Ioánnes, qui nunc hac de causa accéssit, primas semper Petro cedat, et concionánti et mirácula edénti in Actibus Apostolórum. Iacóbus vero non multo póstea témpore vixit; ab inítio enim magno ferebátur ardóre, et missis humánis ómnibus, ad tam ineffábile culmen ascéndit, ut statim occiderétur.



R. Isti sunt, qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo; * Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. R. Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quæsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)