WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 22 iulii A.D. 2019
S. MARIÆ MAGDALENÆ
Festum

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

Vel:

Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna præmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Psalmus 118, 129-136
XVII (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege
Plenitudo legis est dilectio (Rom 13, 10)

Mirabília testimónia tua, *
ídeo servávit ea ánima mea.
Declarátio sermónum tuórum illúminat, *
et intelléctum dat párvulis.
Os meum apérui et attráxi spíritum, *
quia præcépta tua desiderábam.
Convértere in me et miserére mei *
secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *
et non dominétur mei omnis iníquitas.
Rédime me a calúmniis hóminum, *
ut custódiam mandáta tua.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, *
et doce me iustificatiónes tuas.
Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *
quia non custodiérunt legem tuam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Ant. 2 Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Psalmus 81
Contra iudices iniquos
Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus (1 Cor 4, 5)

Deus stetit in concílio divíno, *
in médio deórum iúdicat.
"Usquequo iudicábitis iníque, *
et fácies peccatórum sumétis?
Iudicáte egéno et pupíllo, *
húmilem et páuperem iustificáte.
Erípite páuperem, *
et egénum de manu peccatóris liberáte".
Nesciérunt neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; *
movebúntur ómnia fundaménta terræ.
Ego dixi: "Dii estis, *
et fílii Excélsi omnes".
Vos autem sicut hómines moriémini, *
et sicut unus de princípibus cadétis.
Surge, Deus, iúdica terram, *
quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Ant. 3 Clamávi, et Dóminus exaudívit me.

Psalmus 119
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12)

Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch; *
habitávi ad tabernácula Cedar;
multum íncola fuit ánima mea *
cum his qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamávi, et Dóminus exaudívit me.


Gal 6, 7b-8

Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

V. Beáti immaculáti in via.
R. Qui ámbulant in lege Dómini.



Orémus. Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quæsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)