WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 13 iulii A.D. 2019
Hebdomada III psalterii
DOMINICA XV PER ANNUM

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Deus, creátor ómnium
políque rector, véstiens
diem decóro lúmine,
noctem sopóris grátia,

Artus solútos ut quies
reddat labóris úsui
mentésque fessas állevet
luctúsque solvat ánxios,

Grates perácto iam die
et noctis exórtu preces,
voti reos ut ádiuves,
hymnum canéntes sólvimus.

Te cordis ima cóncinant,
te vox canóra cóncrepet,
te díligat castus amor,
te mens adóret sóbria,

Ut cum profúnda cláuserit
diem calígo nóctium,
fides tenébras nésciat
et nox fide relúceat.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Ant. 1 A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini.

Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)

Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini.

Ant. 2 Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)

Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Ant. 3 Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula.


Hebr 13, 20-21

Deus pacis, qui edúxit de mórtuis pastórem magnum óvium in sánguine testaménti ætérni, Dóminum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciátis eius voluntátem, fáciens in vobis quod pláceat coram se per Iesum Christum, cui est glória in sæcula sæculórum. Amen.



V.  Quam magnificáta sunt * Opera tua, Dómine.
R.  Quam magnificáta sunt / Opera tua, Dómine.
V.  Omnia in sapiéntia fecísti.
R.  Opera tua, Dómine.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Quam magnificáta sunt / Opera tua, Dómine.


Lc 1, 46-55

Ant. Semen est verbum Dei, sator autem est Christus; omnis qui audit eum, manébit in ætérnum.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Semen est verbum Dei, sator autem est Christus; omnis qui audit eum, manébit in ætérnum.



Christus pópuli esuriéntis misértus est et prodígia pro illo sui operátus est amóris. Quorum mémores pia devotióne eum precémur:
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.

Confitémur, Dómine, ómnia benefícia nobis hódie de tua bonitáte processísse:
- ne revertántur ad te vácua, sed fructum áfferant in corde bono.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.

Lux et salus ómnium géntium, custódi testes quos in univérsum orbem misísti,
- Spíritus in eis ignem accénde.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.

Fac ut mundum ad præcelléntem dignitátem ipsíus omnes magis confórment,
- quátenus, te regénte, urgentióribus ætátis nostræ postulatiónibus generóse respóndeant.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.

Animárum médice et córporum, ægrótos álleva, moriéntibus adésto,
- et in tuis miseratiónibus nos vísita et réfove.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.

Defúnctos inter beátos annumeráre dignéris,
- quorum nómina sunt in libro vitæ.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuæ lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini, et ea quæ sunt apta sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)