WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

OCTAVA PASCHÆ

 
Die 8 aprilis A.D. 2021
Octava Paschæ
Feria quinta

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Ad cenam Agni próvidi,
stolis salútis cándidi,
post tránsitum maris Rubri
Christo canámus príncipi.

Cuius corpus sanctíssimum
in ara crucis tórridum,
sed et cruórem róseum
gustándo, Deo vívimus.

Protécti paschæ véspero
a devastánte ángelo,
de Pharaónis áspero
sumus erépti império.

Iam pascha nostrum Christus est,
agnus occísus ínnocens;
sinceritátis ázyma
qui carnem suam óbtulit.

O vera, digna hóstia,
per quam frangúntur tártara,
captíva plebs redímitur,
reddúntur vitæ præmia!

Consúrgit Christus túmulo,
victor redit de bárathro,
tyránnum trudens vínculo
et paradísum réserans.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Venérunt ad monuméntum María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum, allelúia.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Venérunt ad monuméntum María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum, allelúia.

Ant. 2 Veníte, et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus, allelúia.

Psalmus 113 A
Israel ex Ægypto liberatur
Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægypto, qui huic sæculo renuntiastis (S. Augustinus)

In éxitu Israel de Ægýpto, *
domus Iacob de pópulo bárbaro,
factus est Iuda sanctuárium eius, *
Israel potéstas eius.
Mare vidit et fugit, *
Iordánis convérsus est retrórsum;
montes saltavérunt ut aríetes, *
et colles sicut agni óvium.
Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?
Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
et colles, sicut agni óvium?
A fácie Dómini, contremísce, terra, *
a fácie Dei Iacob;
qui convértit petram in stagna aquárum, *
et sílicem in fontes aquárum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus, allelúia.

Ant. 3 Ait Iesus: Nolíte timére; ite, nuntiáte frátribus meis ut eant in Galilæam; ibi me vidébitis, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Ait Iesus: Nolíte timére; ite, nuntiáte frátribus meis ut eant in Galilæam; ibi me vidébitis, allelúia.


1 Petr 3, 18. 21b-22

Christus semel pro peccátis passus est, iustus pro iniústis, ut vos addúceret ad Deum, mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu. Et vos nunc salvos facit, non carnis deposítio sórdium sed consciéntiæ bonæ rogátio in Deum, per resurrectiónem Iesu Christi, qui est in déxtera Dei, proféctus in cælum, subiéctis sibi ángelis et potestátibus et virtútibus.



Loco responsorii dicitur:

Ant.  Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.


Lc 1, 46-55

Ant. Vidéte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidéte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum, allelúia.



Christum, qui surréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium, iubilántes collaudémus et orémus:
Qui surrexísti a mórtuis, exáudi nos.

Meménto, Christe, Ecclésiæ tuæ sanctæ, quam in Apostolórum fundaménto ædificásti et in fines orbis diffudísti,
- et super omnes in te credéntes sit benedíctio tua.
Qui surrexísti a mórtuis, exáudi nos.

Tu, médice animárum corporúmque nostrórum,
- vísita nos et salva nos tua pietáte.
Qui surrexísti a mórtuis, exáudi nos.

Infírmos súbleva atque confírma,
- eósque ab ómnibus solve languóribus.
Qui surrexísti a mórtuis, exáudi nos.

Adiuva angóribus et oppressiónibus conféctos,
- et inópia laborántes miserátus sústine.
Qui surrexísti a mórtuis, exáudi nos.

Qui, per crucem et resurrectiónem tuam, viam immortalitátis ómnibus reserásti,
- frátribus nostris defúnctis regni tui gáudia concéde.
Qui surrexísti a mórtuis, exáudi nos.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace. Allelúia. Allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia. Allelúia.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)