WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

OCTAVA PASCHÆ

 
Die 8 aprilis A.D. 2021
Octava Paschæ
Feria quinta

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Hic est dies verus Dei,
sancto serénus lúmine,
quo díluit sanguis sacer
probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis
cæcósque visu illúminat;
quem non gravi solvit metu
latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,
pœnam vidéntes córporis
Christóque adhæréntem reum
vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,
ut ábluat mundi luem,
peccáta tollat ómnium
carnis vitia mundans caro.

Quid hoc potest sublímius,
ut culpa quærat grátiam,
metúmque solvat cáritas
reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Dicat nunc Israel: In sæculum misericórdia eius, allelúia.

Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11)

I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicant nunc qui timent Dóminum, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
Dóminus mecum, *
non timébo quid fáciat mihi homo.
Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in hómine.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in princípibus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dicat nunc Israel: In sæculum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 2 Factus est mihi Dóminus in salútem, allelúia.

II

Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdedérunt me sicut apes, †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum.
Déxtera Dómini fecit virtútem, †
déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem.
Non móriar, sed vivam, *
et narrábo ópera Dómini.
Castígans castigávit me Dóminus, *
et morti non trádidit me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus est mihi Dóminus in salútem, allelúia.

Ant. 3 A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris, allelúia.

III

Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino;
hæc porta Dómini, *
iusti intrábunt in eam.
Confitébor tibi, quóniam exaudísti me, *
et factus es mihi in salútem.
Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud, *
et est mirábile in óculis nostris.
Hæc est dies quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea.
O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini.
Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis, usque ad córnua altáris.
Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris, allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.



De Epístola prima
beáti Petri apóstoli
3, 1-17

De imitatione Christi

Mulíeres súbditæ sint viris suis, ut, et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant, considerántes in timóre castam conversatiónem vestram. Quarum non sit extrínsecus capillatúra aut circumdátio auri aut induménti vestimentórum cultus, sed qui abscónditus est cordis homo in incorruptibilitáte quiéti et modésti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se, subiéctæ própriis viris, sicut Sara obœdiébat Abrahæ, dóminum eum vocans: cuius estis fíliæ benefaciéntes et non pertiméntes ullam perturbatiónem.
Viri, simíliter cohabitántes secúndum sciéntiam, quasi infirmióri vásculo mulíebri impartiéntes honórem tamquam et coherédibus grátiæ vitæ, ut non impediántur oratiónes vestræ.
In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles; non reddéntes malum pro malo nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis.
Qui enim vult vitam dilígere et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo et lábia eius ne loquántur dolum, declínet a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et sequátur eam; quia óculi Dómini super iustos et aures eius in preces eórum, vultus autem Dómini super faciéntes mala.
Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patímini propter iustítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis, et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad satisfactiónem omni poscénti vos ratiónem de ea quæ in vobis est spe; sed cum modéstia et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in eo quod détrahunt vobis, confundántur qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefaciéntes (si volúntas Dei velit) pati, quam malefaciéntes.


Lc 6, 22. 23a; 1 Petr 3, 14a

R. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis; * Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim merces vestra multa in cælo, allelúia.
V. Si patímini propter iustítiam, beáti. R. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim merces vestra multa in cælo, allelúia.



Ex Catechésibus Hierosolymitánis
(Cat. 20, Mystagogica 2, 4-6: PG 33, 1079-1082)

Baptisma, signum passionis Christi

Ad sanctam divíni baptísmatis piscínam dedúcti estis, uti Christus a cruce ad pósitum coram sepúlcrum.
Et interrogátus est unusquísque utrum créderet in nomen Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Confessíque estis salutárem confessiónem ac demérsi estis tértio in aquam, rursúmque emersístis; atque hic in imágine et in sýmbolo triduánam Christi significástis sepultúram.
Sicut enim Salvátor noster tres dies et noctes tres in ventre terræ egit; sic et vos in prima emersióne primam quam in terra Christus exégit diem, et immersióne noctem, imitáti estis. Nam velut qui in nocte degit, non ámplius videt, qui vero in die, in lúmine versátur; sic et in mersióne, tamquam in nocte, nihil vidístis, in emersióne vero tamquam in die pósiti fuístis; eodémque moménto et mórtui et nati estis, íllaque unda salutáris et sepúlcrum vobis et mater effécta est.
Et quod de áliis rebus Sálomon dixit, vobis óptime convéniat; dicébat ille: Tempus pariéndi et tempus moriéndi; at vobis e convérso: tempus moriéndi et tempus nascéndi; unum tempus hæc útraque effécit, et cum morte natívitas vestra concúrrit.
O novum inauditúmque rerum genus! Non sumus vere mórtui nec vere sepúlti, nec vere crucifíxi resurréximus; verum eárum rerum per imáginem imitátio expréssa est, at veritáte parta hinc salus.
Christus vere crucifíxus est et vere sepúltus et vere surréxit; et hæc ómnia nobis per grátiam sunt impertíta, ut, per imitationem partícipes eius perpessiónum facti, in veritáte salútem lucrémur.
O exuberántem in hómines amórem! Christus incontaminátis pédibus ac mánibus suis clavos excépit et dolórem pértulit: et mihi, dolóris et labóris inexpérto, per suórum dolórum communicatiónem, salútem gratificátur.
Nemo ergo exístimet baptísma in remissióne peccatórum dumtáxat et in adoptiónis grátia consístere, sicut erat Ioánnis baptísma, quod solam peccatórum remissiónem conferébat; cum contra accuráte novérimus, illud, sicut peccátis expurgándis valet et Spíritus Sancti donum concíliat, ita et Christi passiónum antítypum atque expressiónem esse. Propter hoc enim et Paulus modo clamans aiébat: An ignorátis quod, quicúmque baptizáti sumus in Christum Iesum, in mortem eius baptizáti sumus? Consepúlti ergo ei sumus per baptísmum in mortem.


Cf. Ap 7, 9

R. Isti sunt agni novélli, qui annuntiavérunt: allelúia; modo venérunt ad fontes, * Repléti sunt claritáte, allelúia.
V. In conspéctu Agni amícti sunt stolis albis, et palmæ in mánibus eórum. R. Repléti sunt claritáte, allelúia.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)