Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Pange, lingua, gloriósi
prlium certáminis,
et super crucis tropæo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.
2 De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.
3 Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde læserat.
4 Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.
5 Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.
6 Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
Ant. 1
Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Psalmus 68, 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum (Mt 27, 34)
I
Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces, *
quæ non rápui, tunc exsolvébam.
Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
Non erubéscant in me qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel.
Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
extráneus factus sum frátribus meis, *
et peregrínus fíliis matris meæ.
Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi.
Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
Advérsum me loquebántur qui sedébant in porta, *
et in me canébant qui bibébant vinum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2
Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
II
Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine; *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
Eripe me de luto, ut non infígar,
erípiar ab iis qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
Non me demérgat fluctus aquárum,
neque absórbeat me profúndum; *
neque úrgeat super me púteus os suum.
Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo, *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam.
In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me; *
oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3
Quærite Dóminum, et vivet ánima vestra.
III
Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
Laudábo nomen Dei cum cántico, *
et magnificábo eum in laude.
Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas.
Vídeant húmiles et læténtur; *
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quóniam exaudívit páuperes Dóminus, *
et vinctos suos non despéxit.
Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
Quóniam Deus salvam fáciet Sion,
et ædificábit civitátes Iuda; *
et inhabitábunt ibi, et possidébunt eam.
Et semen servórum eius hereditábunt eam, *
et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Quærite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Cum exaltátus fúero a terra.
R.
Omnia traham ad meípsum.