Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada sancta
SABBATO SANCTO

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Crux, mundi benedíctio,
spes cértaque redémptio,
olim gehénnæ báiula,
nunc clara cæli iánua,

In te levátur hóstia
ad se qui traxit ómnia,
quam mundi princeps ímpetit
suúmque nihil ínvenit.

Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.


Ad unam ex his Horis dicuntur sequentes psalmi; ad alias Horas - psalmodia complementaris.

Ant. Dómine, abstraxísti ab ínferis ánimam meam.

Psalmus 26
In periculis fiducia
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3)

Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
quem timébo?
Dóminus protéctor vitæ meæ, *
a quo trepidábo?
Dum apprópiant super me nocéntes, *
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei, *
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
Si consístant advérsum me castra, *
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me prœlium, *
in hoc ego sperábo.
Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini, *
et vísitem templum eius.
Quóniam occultábit me in tentório suo, in die malórum. †
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
in petra exaltábit me.
Et nunc exaltátur caput meum *
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis *
cantábo et psalmum dicam Dómino.
Exáudi, Dómine, vocem meam qua clamávi, *
miserére mei et exáudi me.
De te dixit cor meum: †
"Exquírite fáciem eius"; *
fáciem tuam, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me, *
ne declínes in ira a servo tuo.
Adiútor meus es tu, ne me reícias, *
neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *
Dóminus autem assúmpsit me.
Osténde mihi, Dómine, viam tuam, *
et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; †
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, *
et qui violéntiam spirant.
Credo vidére bona Dómini *
in terra vivéntium.
Dóminum, viríliter age, *
et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 29
Gratiarum actio pro liberatione a morte
Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit (Cassiodorus)

Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, *
nec delectásti inimícos meos super me.
Dómine Deus meus, clamávi ad te, *
et sanásti me.
Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, *
vivificásti me, ut non descénderem in lacum.
Psállite Dómino, sancti eius, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Quóniam ad moméntum indignátio eius, *
et per vitam volúntas eius.
Ad vésperum demorátur fletus, *
ad matutínum lætítia.
Ego autem dixi in securitáte mea: *
"Non movébor in ætérnum".
Dómine, in voluntáte tua *
præstitísti monti meo virtútem;
avertísti fáciern tuam a me, *
et factus sum conturbátus.
Ad te, Dómine, clamábam, *
et ad Deum meum deprecábar.
Quæ utílitas in sánguine meo, *
dum descéndo in corruptiónem?
Numquid confitébitur tibi pulvis, *
aut annuntiábit veritátem tuam?
Audi, Dómine, et miserére mei, *
Dómine, esto mihi adiútor.
Convertísti planctum meum in choros mihi, *
conscidísti saccum meum, et accinxísti me lætítia,
ut cantet tibi glória mea, et non táceat. *
Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 75
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli (Mt 24, 30)

Notus in Iudæa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, a móntibus direptiónis; *
spoliáti sunt poténtes corde.
Dormiérunt somnum suum, *
et defecérunt omnes viri fortes mánibus suis.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt currus et equi.
Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro, *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, abstraxísti ab ínferis ánimam meam.


1 Io 2, 1b-2

Advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris, non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.

V. Dóminus mortíficat, et vivíficat.
R. Dedúcit ad ínferos, et redúcit.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, cuius Unigénitus ad inferióra terræ descéndit, unde et gloriósus ascéndit, concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, ipso resurgénte, ad vitam profíciant sempitérnam. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)