Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada sancta
SABBATO SANCTO

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Tibi, Redémptor ómnium,
hymnum defléntes cánimus;
ignósce nobis, Dómine,
ignósce confiténtibus.

Qui vires hostis véteris
per crucem mortis cónteris,
qua nos vexíllum fídei
fronte signáti, férimus,

Illum a nobis iúgiter
repéllere dignáveris,
ne possit umquam lædere
redémptos tuo sánguine.

Qui propter nos ad ínferos,
descéndere dignátus es,
ut mortis debitóribus
vitæ donáres múnera,

Tu es qui certo témpore
datúrus finem saéculo,
iustus cunctórum mérita
remunerátor státues.

Te ergo, Christe, quæsumus,
ut nostra cures vúlnera,
qui es cum Patre et Spíritu
laudándus in perpétuum. Amen.


Ant. 1 Plangent eum quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Plangent eum quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.

Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Canticum (Is 38, 10-14. 17-20)
Moribundi angores, sanati lætitia
Ego sum vivus et fui mortuus... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18)

Ego dixi: "In dimídio diérum meórum *
vadam ad portas ínferi";
quæsívi resíduum annórum meórum. *
Dixi: "Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,
aspíciam hóminem ultra *
et habitatórem quiétis".
Generátio mea abláta est et convolúta est a me *
quasi tabernáculum pastórum;
præcísa est velut a texénte vita mea: †
dum adhuc ordírer, succídit me. *
De mane usque ad vésperam fínies me.
Sperábam usque ad mane, †
quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea; *
de mane usque ad vésperam fínies me.
Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, *
meditábor ut colúmba;
aítenuáti sunt óculi mei, *
suspiciéntes in excélsum.
Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; *
proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
Quia non inférnus confitébitur tibi, †
neque mors laudábit te, *
non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
Dómine, salvum me fac, †
et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Ant. 3 Ego fui mórtuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.

Psalmus 150
Laudate Dominum
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius)

Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego fui mórtuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.


Os 5, 15d - 6, 2

Hæc dicit Dóminus: In tribulatióne sua me desíderent. Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius.



Loco responsorii dicitur:

Ant.  Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.


Lc 1, 68-79

Ant. Salvátor mundi, salva nos; qui per crucem et sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvátor mundi, salva nos; qui per crucem et sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.



Redemptórem nostrum, qui pro nobis passus et sepúltus est, ut resúrgeret, sincéra pietáte adorémus eúmque súpplices implorémus:
Miserére nostri, Dómine.

Christe salvátor, mæréntem Matrem tuam cruci et sepultúræ tibi próxime astáre voluísti:
- ita nos in afflictiónibus nostris fac passiónis tuæ partícipes.
Miserére nostri, Dómine.

Christe Dómine, sicut granum in terram cadens, divínæ vitæ nobis fructum attulísti:
- fac ut, peccáto mórtui, Deo vivámus.
Miserére nostri, Dómine.

Pastor noster, iacens sepúltus, ómnibus abscónditus permansísti:
- vitam nostram tecum in Patre abscónditam amáre nos doce.
Miserére nostri, Dómine.

Novus Adam, in regnum mortuórum descendísti, ut de mortis cárcere iustos ab orígine mundi ibi deténtos liberáres:
- fac ut omnes, in sepúlcro scélerum iacéntes, áudiant vocem tuam et vivant.
Miserére nostri, Dómine.

Christe, Fili Dei vivi, nos tecum per baptísmum consepelíri tribuísti:
- fac ut, resurrectióni tuæ configuráti, in novitáte vitæ ambulémus.
Miserére nostri, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, cuius Unigénitus ad inferióra terræ descéndit, unde et gloriósus ascéndit, concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, ipso resurgénte, ad vitam profíciant sempitérnam. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)