Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Dominica infra octavam Nativitatis
vel die 30 decembris
SANCTÆ FAMILIÆ IESU, MARIÆ ET IOSEPH
Festum

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Quando vero hoc festum celebratur extra dominicam, psalmi de feria currente.

Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11)

I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicant nunc qui timent Dóminum, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
Dóminus mecum, *
non timébo quid fáciat mihi homo.
Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in hómine.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in princípibus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdedérunt me sicut apes, †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum.
Déxtera Dómini fecit virtútem, †
déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem.
Non móriar, sed vivam, *
et narrábo ópera Dómini.
Castígans castigávit me Dóminus, *
et morti non trádidit me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

III

Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino;
hæc porta Dómini, *
iusti intrábunt in eam.
Confitébor tibi, quóniam exaudísti me, *
et factus es mihi in salútem.
Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud, *
et est mirábile in óculis nostris.
Hæc est dies quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea.
O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini.
Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis, usque ad córnua altáris.
Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.


Col 3, 17

Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

V. Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino.
R. Et multitúdinem pacis fíliis tuis.



Orémus. Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ dignátus es exémpla præbére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in lætítia domus tuæ præmiis fruámur ætérnis. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)