Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 27 decembris
S. IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTÆ
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


Act 5, 12a. 14

Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum.

V. Custodiébam testimónia Dei.
R. Et præcépta eius.



Orémus. Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, præsta, quæsumus, ut quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiæ competéntis eruditióne capiámus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)