Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 martii
IN ANNUNTIATIONE DOMINI
SOLLEMNITAS

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. (T.P. Allelúia.)


Agnóscat omne sæculum
venísse vitæ præmium;
post hostis ásperi iugum
appáruit redémptio.

Isaías quæ præcinit
compléta sunt in Vírgine;
annuntiávit Angelus,
Sanctus replévit Spíritus.

María ventre cóncipit
verbi fidélis sémine;
quem totus orbis non capit,
portant puéllæ víscera.

Adam vetus quod pólluit,
Adam novus hoc ábluit;
tumens quod ille déicit,
humíllimus hic érigit.

Christo sit omnis glória,
Dei Paréntis Fílio,
quem Virgo felix cóncipit
Sancti sub umbra Spíritus. Amen.


Ant. 1 Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini, allelúia.

Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)

Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini, allelúia.

Ant. 2 Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum, allelúia.

Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)

Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum, allelúia.

Ant. 3 Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum, allelúia.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum, allelúia.


1 Io 1, 1-2

Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ et vita manifestáta est, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam quæ erat coram Patre et appáruit nobis.



Tempore Quadragesimæ:

V.  Germinávit radix Iesse, * Orta est stella ex Iacob.
R.  Germinávit radix Iesse, / Orta est stella ex Iacob.
V.  Virgo péperit Salvatórem.
R.  Orta est stella ex Iacob.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Germinávit radix Iesse, / Orta est stella ex Iacob.

Tempore paschali:

V.  Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob. * Allelúia, allelúia.
R.  Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob. / Allelúia, allelúia.
V.  Virgo péperit Salvatórem.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob. / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 46-55

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi, allelúia.



Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.

Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
- miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.

Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
- univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.

Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
- corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.

Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
- depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.

Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
- salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quæsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse confórmes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)